OENOTRI

OENOTRI
OENOTRI
populi Italiae tractum illium inter Paestum, ac Tarentum incolentes, quorum regio Oenotria, partem Lucaniae, Brutiorum, et Magnae Graeciae complectens. Virg. Aen. l. 1. v. 531.
Est locus, Hesperiam Graii cognomine dicunt;
Terra antiqua, petens armis, atque ubere glebae.
Oenotri coluêre viri: nunc fama minores
Italiam dixisse, ducis de nomine gentem.
Ubi vulgo male Oenotrii, Graeci enim Οἰνωτροὺς vocant. Hinc dicta italia Oenotria, sed discrimen interim, quare sic dicta. Aliqui dicunt ab Oenotro Arcade, Lycaonis filio, qui Italiam incoluit; in his Myrsilus Lesbius, Pausan. in Arcadicis, Antiochus Syracusanus, et Halicarn. Dionysius, cuius haec sunt verba, l. 1. ubi de Arcadibus: Γρῶτοι γὰρ Ἑλλήνων οὗτοι, περαιωθέντες τὸν Ἰώνιον κόλπον, ὤκησαν Ἰταλίαν, ἄγοντος αὐτοὺς Οἰνώτρουςω τοῦ Λυχάονος, ἑπτακαίδεχα γενεαῖς πρότερον τῶ ἐπὶ Τροίαν ςτρατευσάντων, i. e. annis 459. Aetatem quippe ipse Dionysius 27. annorum facit. Refellit hoc Cato in Originibus, et nomen hoc ducit ab Oenotro, rege Sabinorum, et Hetruscorum. Varro autem, illud refert ad Oenotrum, Regem Latinorum. Servius tamen a Vino hoc nomen deducit, quod optimum in Italia; nam Graeci οἶνον, vinum vocant. Consentit haec opinio cum Virgilio ubi supra, cum Aristot. l. 7. Polit. cum Strabone l. 6. qui nuliius factâ Oenotrimentione, tantum aiunt, eam, quae prius dicta est Oenotria, vocatam deinde Italiam. Sed severissime sententiam istam Goropius tuetur l. 4. contra Dionysium, et Graecos alios, quos levitatis, proditionis, et sacrilegii arguit. Nam revera a vino dicta Oenotria, non a Rege aliquo Graecorum. Graeci enim, ambitione quâdam, multorum Latinorum voces ad Reges suos transferunt, multasque terrarum orbis partes suas esse colonias volunt. Inclinant autem multi in Ianum Italiae regem, qui ἀπὸ τοῦ οἴνου Οἱνωτρὸς dici videtur, ut ab Ebraeo ??? Iain, Ianus. Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Calabria — Infobox Region of Italy name = Calabria fullname = Regione Calabria isocode = | capital = Catanzaro status = Region governor = Agazio Loiero ( Democratic Party ) zone = Southern Italy province = 5 municipality = 409 arearank = 10th area = 15,081… …   Wikipedia

  • Pandosia (Bruttium) — Pandosia (Greek: polytonic|Πανδοσία) was an ancient city of Bruttium (now Calabria), Italy, situated near the frontiers of Lucania (now Basilicata). Strabo describes it as a little above Consentia (modern Cosenza), the precise sense of which… …   Wikipedia

  • Morgetes — Información Correspondencia actual Italia meridional, Sicilia Pueblos relacionados Enotrios, italiotas, sículos Los morgetes (griego antiguo Μόργητες) fueron un …   Wikipedia Español

  • Калабрия (область в Италии) — Координаты: 39°00′00″ с. ш. 16°30′00″ в. д. / 39° с. ш. 16.5° в. д.  …   Википедия

  • CALABRIA — vulgo Terre de Labeur, olim Magna Graecia, Pythagorâ Philosophorum primô insignis insula, quam veteres Mesaptam a Duce Mesapo, Peucetiam a Peucetio Oenotri fratre dixêre. Ea ἀπὶ τȏὐ καλὸς, et βρίθω, quoniam sit regio onerosa, et plena omni genere …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PTOCOSTOTAE — Oenotri. Vide Stephan. in Drys …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”